NORMANNIA

NORMANNIA
NORMANNIA
provincia ampla et valde fertilis Galliae, vulgo Normandie, cum Ductatus titulo, in qua pars Neustriae. Habet a Septentrione et occasu mare Britannicum ab Ortu, Picardiam et Insulam Franciae, a Meridie, Belsiam, Perticensem et Cenomanensem provinc. uti et tantisper Britanniam minorem. Ab Ortu in Occasum ad 70. leuc. extensa, nempe a limite Picardiae ad oram Oceani, versus Caesaream Insul. lata est 20. circiter leuc. Tota sub Galliae Rege exceptis Insul. Caesareâ, Iarsey, et Sarniâ Garnesey, quae ab aliquot saeculis Anglis parent, Baudr. Hanc olim coluerunt Venellocasses, Baiocasses, Abrincanti, Aulertii, Eburovices, Sai, Sesuni, Constantienses, Leponii, Caletes et Nervii, Merula, Mercat. In ea 7. urbes Episcopales, quarum metropolis est Rothomagus, vulgo Roven; In hac provinc. Reformatorum Ecclesiae L. circa A. C. 1628. numeratae sunt, hodieque magnus illorum ibidem numerus. A Normannis autem populis Septentrionalibus ex Scandinaviâ, seu Norvegia, et Suecia profectis, qui in Galliam irrumpentes, in eâ regione consedêre, nomen habet. Populi Normanni, quasi viri septentrionales, a Carolo M. devicti, et ad Christi fidem perducti, Lloydius- Horum historia paucis haec est. Ingeniosi, sed ad iram et lites paulo proniores, solum colunt frigidum, at fertile, nisi quod Bacchum parum habet propitium: fortes et generosi. Clodoveus regionem hanc in provinciam redegit, fuitque tum pars regni Suessionensis. Postea Normanni, sub Carolo Calvo, in Galliam effusi, omnia longe lateque vastârunt, per Ann. 80. ad turpia tributa pactionesque Gallis adactis, et Lutetiâ terriâ vice obsessâ: Unde a furore Normannorum libera nos Domine, sollenniter in templis cantatum diu: donec Carolus Simplex, pace cum illis initâ, Gislam filiam Rolloni Principi illorum elocavit, Normanniâ titulô Ducatus ei concessâ, sub fide Galliae Regum. Hîc A. C. 912. baptizatus, Roberti nomen accepit: Ei successit fil. Guilielmus I. Longus Ensis: pater Richardi I. Senioris, cui fil. Richardus II. Intrepidus successit. Hunc excepit Robertus II. qui ex Herleva, nobilis cuiusdam viri uxore, gulielmum Nothum genuit, postea occupatô Angliae regnô, Conquestorem dictum. Cui mortuo A. C. 1087. successit robertus Guilielmus Rufus, et Henricus I. qui, Angliae usurpator, filiam Mathildem reliquit, Godofredo V. Comiti Andegavensi nuptam. Ex hoc coniugio natus est Henricus II. Angliae Rex, Normanniae Dux et Pater Henrici Iunioris Richardi superbi, Godofredi et Iohannis; qui Sine Terris dictus, Arturo filiô Godofredi necatô, Ducatu Normanniae privatus est, iudicis sententiâ, A. C. 1202. qui sic coronae est reunitus, sub Philippo Augusto. Sub Carolo VI. Angi Normanniam denuo occupârunt, illâ iterum sub Carolo VII. exuti. Ludovicus XI. illam fratri concessit, sed mox reddita, ab illo tempore numquam iterum a regno divulsa est. Coeterum Normanni Apuliâ quoque, Calabriâ et Siciliâ potiti, etc. Vide Dudonmem, Guiliel. de Iemieges, Ordricum Vitalem de gestis Normannorum. Ab A. C. 838. usque ad A. C. 1220. Edidit Duchesnius, Parisiis, A. C. 1619. Carol. Burgavillanum, antiq. Normann. Ioh. Nagerelum, descr. Normann. Claud. Molinaeum, Hist. Gener. Normann. etc. Addo, quod provinc. Lugdunensis II. quoque dicitur sub ingressum Nortmannorum Neustria appellata, quae a Mosa ad Ligerim primum, deinde a Sequana ad Ligerim pertinuerat, tum vero
nomine soli Lugdunensi II. atrributô. Data est haec provincia, quae 7. Civitates continet a fluvio Itta ad fines Britanniae, Rolloni A. C. 896. qui iam Metropolim eius occupaverat. A quo tempore Nortmanni, Baptismate cum Duce suo initiati, ibi consedêre, suô regioni nomine impositô, ita ut nunc veteri nomine Neustria, nunc novô
Nortmannia, promiscue appellaretur. Nortmannia nova dici potest, ut distinguatur a Nortmannia vet eri seu Norwagia, patria Nortmannorum. Sigebertus in Chron. eam Nortmanniam Francorum, i. e. in Regno Francorum positam, vocat, cum ait: A. C.1032. Rothertum et Richardum a Nortmannia Francorum digressos, Apuliam petiisse, et A. C. 1038. copiis suis ex Nortmannia paulatim adauctis, casteiia et urbes Apuliae aut dolô aut virtute cepisse. Coeterum Rollonem, dequo supra, Frodoardus on Chron. appellat Principem; ut et Wilhelmum ac Richardum: Glaber Rodolfus l. 2. c. 7. Ducem Rotomagorum Ricardum: et alibi, Comitem rotomagorum: Sigebertus ad A. C. 1006. Richardum Comitem Northmannorum etc. vocat: Saepius tamen Duce: Nortmannorum ab Historicis Galliae, aliquando tamen etiam Marchiones, nuncupati deprehenduntur: e quibus Guilielmus A. C. 1066. Haraldô Rege Anglorum fusô acie et cum multis suorum milibus caesô, Angliae Regnum occupavit. Dux Nortmannorum autem inter laicos Duces, Pares Franicae, ultimum semper locum tenuit, Ducibus Aquitaniae atque Burgundiae vetustatis ac splendoris causâ praecedentibus. Hadr. Vales. Notit. Gall. ubi hoc de Nortmannia elogium subiungit: Haec est Nortmannia Apuliâ et Calabriâ potita quondam; Haec in Sicilia dominata, terrori etiam fuit Imperatoribus Orientis; haec Antiochiae etiam Principatum obtinuit. Idem, in voce Rotomagus, provinciam maximam et opulentissimam vocat, praeter 6. sedes Episcopales Rotomago Metropoli subiectas, magnum oppidorum, castellorum et portuum numerum continentem. Ibiodem, longitudinem eius 6. dierum iter, latitudinem 4. expedito patere, quanta Britanniae et Armoricae longitudo atque latitudo esse dicatur, addit ex Alano Carterio in Carolo VIII. et Nicolao Aegidio. Vide quoque supra Normanni et infra in voce Nortmanni. URBES NORMANNIAE PRAECIPUAE: Abrincae, Auranches. Alenconium, Alencon. Argenianum, Argentan. Baiocae, Bayeux. Cadomus, Caen. Calidobecum, Caudebec. Caroburgus, Cherbourg. Carentanium, Carentan. Constantia castra, Coutances. Diepa, Diepe. Ebroicae, Eureux. Falesia, Falaise. Fanum S. Laudi, St. Lo. Gisorium, seu Caesortium, Gisors. Lexovii, Lisieux. Pons Arcuensis, Pont de l' Arche. Portus Gratiae, le Haure de Grace. Rotomagus, Roiien, provinc. caput. Sagium, et Saium, Seez. Vira, Vire.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Normannia — ist der Name eines Asteroids, siehe (1256) Normannia zweier Fußballvereine 1. FC Normannia Schwäbisch Gmünd MSV Normannia 08 Berlin der Schüler /Studentenverbindungen Burschenschaft Normannia zu Heidelberg in der DB und in der BG Landsmannschaft… …   Deutsch Wikipedia

  • Normannia — may refer to: 1256 Normannia, an asteroid USS Normannia (SP 756), a United States Navy patrol boat in commission from 1917 to 1918 This disambiguation page lists articles associated with the same title. If an …   Wikipedia

  • Normannia — est l ancien nom de la région normande et est également le nom de La Bibliothèque Numérique Normande. v · Bibliothèques numériques Généralistes …   Wikipédia en Français

  • Normannia — (neulat.), so v.w. Normandie …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Normannia Tübingen — Die Verbindung Normannia zu Tübingen ist eine 1841 gegründete Studentenverbindung (Korporation) an der Eberhard Karls Universität Tübingen. Sie ist die Tochterverbindung des Nordland. Die Wurzeln der Verbindung Normannia liegen in der Tübinger… …   Deutsch Wikipedia

  • Normannia zu Tübingen — Die Verbindung Normannia zu Tübingen ist eine 1841 gegründete Studentenverbindung (Korporation) an der Eberhard Karls Universität Tübingen. Sie ist die Tochterverbindung des Nordland. Die Wurzeln der Verbindung Normannia liegen in der Tübinger… …   Deutsch Wikipedia

  • Normannia 08 Berlin — MSV Normannia 08 Voller Name Märkischer Sportverein Normannia 08 Berlin e.V. Gegründet 1908 Vereinsfarben …   Deutsch Wikipedia

  • Normannia Gmünd — 1. FC Normannia Gmünd Voller Name 1. FC Normannia Schwäbisch Gmünd e.V. Gegründet 29. Juli 1904 Vereinsfarben …   Deutsch Wikipedia

  • Normannia Schwäbisch Gmünd — 1. FC Normannia Gmünd Voller Name 1. FC Normannia Schwäbisch Gmünd e.V. Gegründet 29. Juli 1904 Vereinsfarben …   Deutsch Wikipedia

  • Normannia Berlin — Das Corps Normannia Berlin ist ein Corps (Studentenverbindung) an der Freien Universität und an der Humboldt Universität Berlin. Es ist pflichtschlagend und farbentragend. Seine Farben sind dunkelblau silber schwarz (Fuchsenfarben: silber… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”